- POPINA
- POPINAan ex POPA; an ex POPANUM, quod ibi popana venum exponantur aut recondantur; an ex coquina; an potius a πίνω, i. e. bibo? in aedibus Principis fuit, uti legimus apud Iul. Capitolin. in Vero, c. 4. Siquidem tantae luxuriae fuisse dicitur, ut etiam, posteaquam de Syria rediit, popinam domi institueret, ad quam post convivium Marci divertebat, ministrantibus sibi omni genere turpium personarum. Alias in viis, e quibus dapes prope crudas nonnumquam im moderatae ingluviei helluones rapuisse, docet Sueton. apud quem, c. 13. Vitellius, homo non profundae modo, sed intempestivae quoque ac sordidae gulae, ne in sacrificio quidem unquam, aut itinere ullo, temper avit, quin inter altaria ibidem statim viscus et farra pene rapta e foco mandere, circaque viarum popinas fumantia obsonia. Cuiusmodi ventres ferit illud Simonidis, quod tandem in proverbium cessit,Ἄθυτα δ᾿ ἱερὰ πολλὰ κατεςθιει,Nondum immolata sacra saepe devoraet.Proinde in Hesiodo, inter alia praecepta, quae ad mores pertinent, hoc quoque habetur in Oper. v. 746.Μηδ᾿ ἀπὸ χυτροπόδων ἀνεπιῥῥέκτων ἀνελόνταΕ῎ςθειν.Neque ab ollis nondum sacrificatis (cibum) rapiensComedito, etc.Bochartus, Hieroz. Part. I. l. 2. c. 50. Vide quoque infra Semicoctai Erant autem Popinae, ut et fornices, sub Aedilium cura, et propterea loca Aedilem metuentia dicuntur Senecae, de Vita Beat. c. 7. Vide Lipsium, ad Tacit Annal. l. 2. Excurs. ult. Hinc Popinarius, qualem se inter alia pinxisse Heliogabalum, refert in eius Vita, c. 30. Ael. Lamprid. Pinxit se ut Cupediarium, ut Seplasiarium, ut Popinarium, ut Tabernarium, ut Lenonem idque totum domi semper exercuit, i. e. omnia, seu omnes illas artes, Casaubonus ad l. Contra Popinarios vero sententiam dixit Alexander Sever. Imperator apud Eund. c. 49. Quum enim Christiani quendam locum, qui publicus fuerat, occupâssent, contra Popinarii dicerent, sibi euni deberi, rescripsit, melius esse ut quomodocumque illic Deus colatur, quam Popinariis dedatur, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.